In this confederacy the number of votes allotted to each member was proportioned to its pecuniary contributions. The Judges and Town magistrates were elected by the general authority in like proportion.
See Montesquieu who prefers this mode.
The name of a federal republic may be refused to Lycia which Montesquieu cites as an example in which the importance of the members determined the proportion of their votes in the general Councils. The Gryson League is a juster example. Code de l’Hum.-Confederation
Lyciorum quoque εὐνομίαν celebrat Strabo: de quâ pauca libet heic subjungere. Fuêre eorum urbes XXIII, distinctae in classes tres pro modo virium. In primâ classe censebantur maximae sex, in alterâ mediae, numbero nobis incerto, in tertiâ reliquae omnes, quarum fortuna minima. Et singulae quidem urbes hae domi res suas curabant, magistratus suos, ordinemque civilem suum habebant: universae tamen in unum coëuntes unam communem rempublicam constituebant, concilioque utebantur uno, velut, senatu majore. In eo de bello, de pace, de foederibus, denique de rerum Lyciacarum summâ deliberabant & statuebant. Coibant vero in concilium hoc ex singulis urbibus missi cum potestate ferendi suffragii: utebanturque eâ in re jure aequissimo. Nam quaelibet urbs primae classis habebat jus suffragiorum trium, secundae duorum, tertiae unius. Eademque proportione tributa quoque conferebant, et munia alia obibant. Quemadmodum enim ratio ipsa dictat, et poscit aequitas, ut plura qui possident, et caeteris ditiores sunt, plura etiam in usus communes, et reipublicae subsidia conferant, sic quoque eadem aequitatis regula postulat, ut in statuendo de re communi iidem illi plus aliis possint: praesertim cum eorundem magis intersit rempublicam esse salvam quàm tenuiorum. Locum concilii hujus non habebant fixum & certum, sed, ex omnibus urbem deligebant, quae videbatur pro tempore commodissima. Concilio coacto primum designabant Lyciarcham principem totius Reipublicae, dein magistratus alios creabant, partes reipublicae administraturos, demum judicia publica constituebant. Atque haec omnia faciebant servatâ proportione eadem, ut nulla omninò urbs praeteriretur munerumve aut honorum horum non fieret particeps. Et hoc jus illibatum mansit Lyciis ad id usque tempus, quo Romani assumpto Asiae imperio magnâ ex parte sui arbitrii id fecerunt. Ubbo Emmius de Republica Lyciorum in Asia.